Bram Stoker: Hospes Draculae
  

Cum iter inciperemus, sol illustrabat Monachum plenaque erat aura laetitiae aestatis novae. Cum iam proficisceremini, Herr Delbruck, hospes deversorii Quatre Saisons in quo habitabam, nudo capite ad vehiculum venit et postquam iter iucundum mihi exoptavit, adhuc claustrum vehiculi manu tenens raedarii dixit: “Cura, ut ante solis occasum revenias. Caelum clarum videtur, sed aquilo tempestatem subitam praetremit. Enimvero te minime serius venire credo.” Subridens subiunxit: “scis enim quam esse noctem.”

Iohannes vehementer respondit “Ja, mein Herr” et petasum manu tangens celeriter evectus est. Cum ex oppido exierimus, postquam consistere ei iussi, “dic mihi” inquam “Iohannes, quid accidet hac nocte?”

Signum crucis se signavit laconice respondens: “Walpurgisnacht.” Horologium prompsit grande antiquum argenteum Germaniae factum rape maiorem. Contractis superciliis inquies inspexit. Sic eum de mora supervacua demisse questum intellexi et in vehiculo reclinans provehi eum iussi. Celerrime evectus est quasi tempus dilapsum repetere vellet. Equi capita frequenter elevabant ad aerem suspicaciter olfaciendum. Tum pavefactus saepe circumspexi. Via erat satis inhospita quia altam atque ventosam planitiem permetiebamur. Cum veheremur, viam contuitus sum visu parum attritam et in valliculam flexuosam immergentem. Tam blanda mihi videbatur ut, quamquam offendere eum periclitabar, tamen Iohannem consistere iussi—et cum constitisset, me viam illam pervehi velle dixi. Causas omni generis finxit signo crucis se compluriens signatus. Sic incitavit curiositatem meam. Varia ex eo quaesivi. Vitabundus respondit atque indignanter horologium spectavit. 

Denique “Iohannes,” inquam, “hanc viam permeare cupio. Te invitum mecum venire non poscam; at dic mihi quare nolis ire, hoc tantum ex te quaero.” Pro responsione de sedili desiluit. Tum porrectis manibus me obsecravit ne illam viam peterem. Sermoni theodisco vix satis verborum anglicorum immiscebat ut quae diceret subintellegerem. Aliquid mihi narraturus videbatur cuius imago evidenter eum perterreret. Coeptum semper interrumpebat sermonem exclamans: ”Walpurgisnacht!”

Cum eo decertare temptavi, at difficile est verbis decertare cum viro cuius linguam nescias. Commodior certe certabat ille, cum, quamquam anglice incondite confragoseque loqui incipiebat, concitatus frequenter in linguam vernaculam relaberetur – tum semper horologium inspiciens. Equi denique inquietes aerem olfecerunt. Valde palluit ille atque pavide circumspiciens subito prosiluit, frena manu cepit atque equos viginti passus produxit. Secutus cur id fecisset quaesivi. Pro responsione signo crucis se signavit atque locum modo relictum demonstravit atque vehiculum contra alteram viam direxit indicans crucem, primum vernacule, tum anglice “Sepultus” dixit “illum -- illum quod se ipsos necavit.”

Moris maiorum memini sui interfectos in triviis sepeliendi: “Ah! Suicidam intellego. Rem observatione dignam!” Nullo modo autem dispicere potui quod timerent equi. 

Cum colloqueremur, sonum audivimus quasi canis latraret ganniretve. Longe aberat, Iohannes autem equos irrequietos aegerrime placavit. Exsanguis “lupum” inquit “sonat—at hic lupi nunc absunt.”

“Nuncin absunt?”, inquam dubitans. “Annon multum temporis absunt ab urbe?”

“Multum, multum” respondit “vere ac aestate; nive autem iacente lupi adfuerunt non multum temporis.”

Cum equos palparet et placari conaretur, atrae in caelo affluebant nubes. Sol convelatus est. Ventus frigidus afflare videbatur. Minatus autem magis est quam fecit, quoniam dies clarus iterum reluxit. 

Iohannes caelum inspexit oculos manu tuens et “procella” inquit “nivis, illa venit ante longum temporis.” Tum denuo horologium inspexit atque frena firme tenens, quia equi inquieti terram calcabant atque capita quatiebant, directo sedile petivit velut tempus adesset iter pergendi. 

Equidem obstinatulus vehiculum non statim conscendi. 

“Narra”, inquam, “mihi locum ad quem via ista deducit”. Et digito monstravi. 

Iterum signo crucis se signavit precemque susurravit antequam respondit: “Incestum est.”

“Quidnam incestum est?” rogavi.

“Vicus.”

“Est igitur vicus?”

“Non est, non est. Nemo incolit multa saecula.” 

Curiositas mea incitata erat. “At vicum ibi esse dixisti.”

“Fuit.”

“Ubinam nunc est?”

Tunc in narrationem prorupit longam in qua sermonem theodiscam et anglicam ita perrmiscebat, ut paene non capere possem quod diceret. Intellexi multis abhinc annis homines quosdam ibi mortuos atque sepultos esse. Rumorem sub humo sonare. Sepulcris detectis homines mulieresque repertos esse coloratos tamquam vivos, labra rubra cruore. Sic properantes ad animos salvandos (animasque! adiecit ille signo crucis se signans) reliqui confugierunt aliquo terrarum, ubi viverent vivi et mortui essent mortui nec – nec aliud. Ulimum narrationis evidenter metuebat dicere. Cum pergeret, magis et magis commotus est. Figurationibus opprimi videbatur. Denique terrorem eruptus est: pallidus sudans tremens circumspexit velut diri aliquid espectaret nitida die in campo appariturum esse. 

Tandem desperatione excruciatus “Walpurgisnacht!” exclamavit et vehiculum digito monstravit ut conscenderem. 

Animus meus britannicus contra fervescit et consistens “Metu” inquam “commotus es, Iohannes. Times. Abi domum. Solus regrediar. Pedibus ambulatio bene mihi faciet.” Claustrum vehiculi patebat. Inter sedes extuli baculum meum roboreum, quod semper cum excursiones facio mecum portare soleo, et cluso claustro erga Monachum monstrans “Abi domum” inquam “Iohannes. Walpurgisnacht ad britannicos non attinet.”

Iohannes equos magis magisque irrequietos aegre retinens agitatus me imploravit ne imprudenter agerem. Homini tam intento compassus tamen risum continere non potui. Lingua anglica eum fere deseruerat. Timore commotus oblitus erat nihilo nisi sermone anglico se mihi suadere posse. Itaque vernacule garriebat. Coepi paululum taedere. Raedario domum misso gressum direxi ad viam in vallem immergentem. 

Gestu desperato Iohannes equos ad Monachum avertit. Baculo nisus abeuntem respexi. Hic lente paulisper per viam vectus est, cum subito iugum collis supercessus est homo quisdam procerae statuae. Hoc eminus cernere potui. Ipse cum vehiculo propinquaret, equi subsaltare et terram calcare coeperunt, denique conterriti boaverunt. Iohannes eos retinere non potuit. Dementer per viam effugierunt. Quamdiu possem spectavi, tum advenam visu quaesivi. At vidi eum quoque deesse.

Laete in viam vallemque Iohanni invisum deambulavi. Nec ullam causam discernere potui, ex qua oblocutus esset. Aliquantisper immemor horae longinquitatisque viae commeans neminem nullumque aedificium inveni. Campus omne desolatum videtur. Quod non ante animadverti, quam viam declinantem secutus silvulam raram inveni. Tunc desolatione regionis, quam permeaveram, ignoranter me commotum esse cognovi. 

Consedi ad pedes requiescendos et circumspicere coepi. Subito adverti quantum ab initio initeris aer refrixisset. Ventis gemitus atque surdus interdum mugitus desuper me circumsonabant. Nimbos atros a septentrione per altum caelum fluentes aspexi. Procella impendebat. Algebam paululum et sessionem post ambulationis exercitatione causam esse ratus iter perrexi. 

Campus per quod vadebam multo amoenius nunc erat. Nihil erat rerum insignium, sed bella omnia dulciaque. Temporis immemor reversionis non ante recordatus sum, quam crepusculum incesserit. Frigebat aer, et nimbi, qui supra fluebant, magis conspicui facti sunt. Quos eminus comitabatur fremitus atque interdum latratus ille inscrutabilis quem lupi cuiusdam esse raedarius dixerat. Paulisper haesitavi. Vicum desertum me visiturum esse dixeram. Igitur perrexi. Mox in agrum perveni latum quem colles quidam undique continebant. Quorum latera silva intexit per clivos expansa in planitiem, quam virgultis disperse maculavit. Viae sinus visu sectatus post densissimam silvularum recedere eam adverti.

Cum spectarem, tempestas horruit ac ningere coepit. Longitudine itineris menor atque inhospiti agri porro properavi ad silvae suffugium petendum. Obscurabat caelum et nix iam gravius cadebat campum omne quasi linto tegens. Via aspera erat neque dissimilis agro circumiacente. Mox me deerrantem animadverti quia durities infra deerat. Pedes in herbam muscumque illabebantur. Ventus tam vehementer flare coepit, ut a tergo eum apprimere laetarer. Aer gelabat artus, et quamquam corpus exercitabam, tamen algere coepi. Propter nivem tamquam vortex praeterfluentem vix oculos attollere poteram. Fulgor tenebras tontanter interdum discutebat. Tum taxeam cypresseamque densam  silvam ante intutus sum nive fere opertam. 

Mox inter arbores tutus eram et paene inturbidus audiebam ventum supra sonantem. Procellae tenebrae cum noctis permixtae erant. Sensim procella evescere videbatur; anhelis tantum adflatis arbores immugiebat. Id cum faceret, latratus illus lupinus multis vocibus undique referri videbatur. 

Luna interdum nubes atras perlucebat planitiemque sic illuminabat, ut in margine silvae densae inter taxos cupressosque me esse videbam. Cessante nive ex suffugio exii ambitumque explorare coepi. Inter fundamenta vici antiqui, quae in itinere praeterieram, domum quandam adhuc exstare posse mihi videbatur quamquam ruinosam, ubi aliquantum temporis me reciperem. Arbustum quoddam cum circumirem, circumdatum esse vidi muro humile. Quem secutus mox portam inveni. Semita cupressis cincta ferebat ad aedificium angulare. Quod cum intuebar, nubes lunam obtexerunt. Per tenebras semitam incessi. Vento frigido horrebam, sed spes erat suffugii, et semitam baculo praetentans progressus sum. 

Constiti, quia tranquillitatem subitam animadverti. Desierat procella et cor meum quamquam silentium naturae consentiens pulsum intermittere videtur. Brevis autem erat tempus; repente luna inter nubes emicuit locumque illustrabat. In sepulcreto me stare animadverti remque angulosam, quam antea conspexeram, sepulcrum esse marmoreum nive circumiacente candidius. Procella reflare denuo coepit gemitu, tamquam lupi canesve ulularent. Ventus ferocior redire videbatur. Luna adhuc illuminante, perterritus simul atque fascinatione impulsus sepulcrum adii quod esset et quare ibi esset miratus. Circumii et super foris hoc legi theodisce scriptum: 

HIC IACET COMTISSA DOLINGEN
GRAECII STYRIAE NATA
QUAE MORTEM ACCIVIT
A.D. MDCCCI

Marmor solidus videbatur palo ferreo insuper percussus. In posticis hoc vidi litteris russicis inscriptum: “Mortui velociter viant.” 

Rem miram diramque mirari paene defessus tum primum me exhortationes Iohannis non negligisse exoptavi. Memoria me perterruit mysterii. Nox illa erat Walpurgisnacht!

Walpurgisnacht noctem esse ferunt, in qua diabolus terris vagetur, sepulcra aperiantur, mortui prodeant ambulentque. Mala omnia terrarum aerum aquarum  bacchari. Raedarius locum istum maxime vitaverat. Vicus erat desertus multis abhinc saeculis. Ibi iacebat suicida; ibi ego solus eram sine ullo comite, frigore horrens nive circumdatus procella denuo impendente. Omnes philosophiae atque religionis doctrinas commemoravi animumque sumpsi, ne terrore collaberer.

Turbo erupit atque tempestas. Terra velut multa milia equorum culcarent tremebat. Ventus gelidis alis apportabat non nivem tantum, sed grandines incidentes tamquam funda deiectas. Contra quas cupressi no magis suffugii praebebant quam herbae virgultaque. Ego primum sub arborem, quae proxima aderat, properaveram, sed mox relinquere necesse erat ad unicum verum suffugium petendum, quod erat ostium sepulcri marmorei. Ibi coxim subsidens paulo tutior eram a grandine, quae nunc ex obliquo modo et a marmore resultans impellebat. 

Ianua, cum anniterer, mota est et intro aperta. Vehementissima tempestate sepulcrum ipsum pro refugio gratum erat. Initurus eram, cum fulmen subito caelum omne illuminavit. Tum oculos in sepulcrum dirigens mulierem aspexi formosam, rotunda facie et ore colorato, in feretro velut dormientem. Ab alto cum intonaret, tamquam manu captus in procellam eiectus sum. Antequam ictum comprehendere potui, grando me feriebat atque in terram deiciebat. Simul non solum me esse sentiebam. In sepulcrum oculos direxi. Quod subito fulmen illuminavit et palum ferreum in summo sepulcro percussit. Perfluxit ad terram usque. Sepulcrum velut ignis percussit atque diffregit. Flammis circumlambentis mulier mortua excruciata paulisper surrexit. Fulminis ictus clamorem eius extremum vicit. Hanc diram sonorum  permixtionem exaudiens manu immane iterum captus et abstractus sum grandine verberante. Aer ululatu lupino tremere atque vibrare videbatur. Ultimum, quod memini, fuit informorum monstrorum alba moles, quae fluctuabat tamquam omnia sepulcra mortuorum spectra emisissent, ut per albam grandinis nebulam me circumcluderent. 

Graduatim rediebant in mea pectora sensus diram lassitudinem secum trahentes. Primum nihil menini, sed paulatim sensus corporis ad me redierunt. Dolore pedum excruciabar, sed movere eos non poteram. Membra mea stupere videbantur. Collum et dorsi spina ad postera usque horrebant atque algebant et aures sicut pedes stupebant simul atque excruciabantur; pectora tamen ex collatione dulcius calebant. Incubabar atque angebar velut nocturna suppressione, ut ita dicam, cum onus quoddam  pectus opprimebat spiritumque impediebat.  

Longum tempus languor durare videbatur, et cum evanesceret, somno datus vel animo defessus sum. Posterea sensus quaedam aversionis impendentis nauseae similis ad me venit et nescio  quo exonerationis amens desiderium. Silentium aures undique involvit, velut orbis omnis aut soporatus aut mortuus esset. Tantum spiritum audivi, velut bestia quaedam iuxta me anhelaret. Collum meum tepide scabentem sensi, cum subito terribilem veritatem, quae cor meum horrefecit sanguinemque in caput direxit cognivi. Bestia quaedam immanis me incubabat collumque lambebat. Metus motum omnem inhibuit; cautio innata quietum me esse iubebat. Sed bestia me aliquantulum vigere sensisse videbatur, nam caput extulit. Per cilias ingentis magnos oculos lupi ardentes aspexi. Dentes candidi relucebant hiante in ore, et spiritum eius sensi saevum atque acerbum. 

Denuo aliquantum temporis sine animo fui. Tum fremorem animadverti latratumque sequentem pluries iteratum. Tum “heus! heus!” audivi multis una vocibus clamantis. Caput caute extuli ad spectandum, clamor unde sonet, at sepulcretum visu impediebat. Lupus adhuc mirabile latrabat. Fulgur quoddam rutilans per nemus cupresseum adiebat velut secundum sonum. Cum voces prope advenierent, lupus crebrius fortiusque latrabat. Me quidem metus a sonis motibusque deterrebat. Fulgur rutilans super candidum nivis pallium propius allucebat. Tum insemel turma equestrium faces gerentium per silvam advenit. Lupus a pectore meo surrexit atque sepulcretum petivit. Unum ex equestrium, quos milites esse ex galeris sagisque cognovi, manuballistam intendere vidi. Comes brachium eius sursum impulit, et plumbum super caput meum sibilare audivi. Evidenter corpus meum lupi esse credebat. Alter bestiam decedentem aspexit et missile iecit. Tum turma quadrupedo cucurrit, alteri ad me, alteri secundum lupum inter cupressas niveas recedentem.

Cum propius advenerent, exsurgere temptavi, sed impotens eram, quamquam omnia circa me accidentia videre atque audire poteram. Equestri duo tresve de equis desiluerunt et genibus nixi iuxta assedierunt. Unus caput meum manu elevavit alteramque manum ad corda apposuit. 

“Gaudete,” exclamavit, “sodales! Cor eius adhuc salit.”

Cum aliquantulo aquae ardentis vigorem infundierunt. Oculos totos aperire et circumspicere potui. Luces umbrasque inter arboribus vagabant. Viros inter se colloqui audivi. Uno in loco convenierunt timentes clamantes. Faces refulserunt cum alteri e sepulcreto passim excurrerent tamquam larvati. Cum primi prope advenirent, circa me stantes “Repperistisne?” agitati rogaverunt. 

Responsum breve “minime,” erat, “minime! Venite abeamus cito, cito! Hic non est locus hac nocte remanendi.”

“Quid erat?” multis vocibus rogabatur. Responsum erat varium et superficiale, tamquam omnes ad colloquendum commoverentur, attamen metu commune a libertate mentis sententiae dicendae deterrerentur. 

Unus “Id – id – vero!” balbutivit sensuum breviter defectus. 

“Lupus” tremebat alter “sed non lupus tamen!”

“Inaniter temptatur nisi sacris telis” dixit tertius ordinatior.

“Meritissimo nobis, qui hac nocte profecti simus! Vero mille denarios commeruimus!” quartus exclamavit. 

“Cruorem in marmorem corruptum” dixit alter paulo post, “fulmen non attulit. At is – tutusne est? Collum inspicite! Nam, sodales, lupus incubuit sanguinemque fovit.”

Turmae praefectus collum meum inspicuit et “Bene” respondit “est. Cutis integra est. Quid haec se habent? Non invenimus nisi lupo latrante.”

“Quid lupo accidit?” quaesivit vir, qui caput meum elevaverat. Omne ex turma minime perterritus videbatur, nam manus eius quietae atque sine tremore erant. Insigniam praefecti in manica gerebat. 

“Domum abiit” respondit homo vultu longo pallens terroreque tremens circumspectus. “Non desunt illi sepulchra, ubi accubet. Venite, sodales, cito venite! Ex eo loco  maledicto abeamus.”

Praefectus ad sessionem me elevavit. Iusso dicto nonnulli viri in equum me imposuerunt. Ille iuxta insiluit, ulnis me amplectus est et proficisci iussit. Faciebus de cupressis aversis ordinatim e loco equitavimus. 

Cum lingua mea munus adhuc recusaret, vinctus silebam. In somnum evidenter dilapsus sum, nam proximo, quod memini, adstiti duobus militibus innixus. Lux quasi diurna erat, et radius solis a septentrionibus velut via cruenta per nives refulgebat. Praefectus milites admonebat, ne cui quae vidissent dicerent, praeter peregrinum Britannicum repertum cani magno custodiatum. 

“Cani!” Irrupit vir, qui tantum antea timorem exhibuit.  “Canis non erat. Visu me lupum cognoscere credo.”

“Canem”  iuvenis praefectus tranquille respondit “dixi”. 

“Canem” alter iocise iteravit. Animus eius simul atque sol oriri videbatur. Digito me monstrans “Ecce” dixit “collum. An canis hoc effecit, praefecte?”

Sponte collum manu tetigi. Dolore exclamavi. Viri spectatum circumvenierunt, nonnulli de sedilibus declinantes. Iterum tranquilla voce iuvenis praefectus: “Canis, sicut dixi. Qui aliter dicat, deridebitur.”

Tum cum milite quodam in equum impositus sum. Monachum ingressimus. Ibi vehiculum invenimus, in quo ad deversorium Quatre Saisons usque devectus sum. Iuvenis praefectus mecum vectus est, cum unus militum equo secutus est. Reliqui castra petiverunt. 

Cum adveniremus, Herr Delbruck ad me recipiendum per gradus tam celeriter desiluit, ut manifestum erat eum intus expectavisse. Ambas meas manus cepit et prospicue intro abduxit. Praefectus equitum manu salutavit atque corpus avertere coepit, cum propositum eius intellexi et rogavi, ut in aedes veniret. Cum vinum biberemus, ei eiusque sodalibus fortibus gratias egi propter salvationem. Sese libenter fecisse respondit, et Herr Delbruck primum omnia effecisse, ut turmam contentiorem faceret. Quibus ambigue dictis hospes subrisit, cum miles officium excusans abiit. 

“At” rogavi “Herr Delbruck, cur et quomodo milites me quaesiverunt?”

Humeros breviter elevavit, tamquam facinus nihilo haberet, cum “Forte” dixit “fortuna praetor alae, in qua milito, sivit me voluntarios requirere.”

“Sed quomodo me a via aberrasse cognovisti?” 

Raediarus advenit portans reliquias vehiculi equis effugentibus subversi.”

“Num propterea tantum milites misisti ad me quaerendum?”

“Minime”, respondit, “sed antequam readarius revenit, epistulam acceperam a homine nobile, cuius hospes eris.” Epistulam prompsit atque ostendit. Hoc legi: 

Hospes meus tibi cura sit. Salus eius mihi magno est. Si quid accidat, vel si absit, omnia effice, ut tutum eum reperias. Britannicus est, ergo curiosus. Nives lupi noctes periculo interdum sunt. Noli demorari si quid ei accidisse credas. Curam tuam pecunia respondam. 

Dracula Bystriciae scripsi. 

Hanc epistulam cum manu tenerem, locus circa me revolvere videbatur, et nisi hospes diligens me interciperet, collaberer. Tam mirabile, tam impossibile erat, ut graduatim me duarum potentiarum ludos incidisse sensi. Quod cogitatum cuiusdam modi me enervavit. Certe mirabile tutabar. Ex terris remotis venierat postremo nuntium, quod e periculo nivis somni lupi me eripuit.  

Latine vertit Christina Widmann