Loading
0:00
0:00
Loading
0:00
0:00
Prōnūntiātus Āpuleius, cōnāmen 1, Metamorphoseōn lib.I.1 (2cAD Latin Pronunciation)

Sodālēs cārī! Quid cēnsētis dē hāc prōnūntiātiōne ūsurpandā litterīs Latīnīs 2 saec. p.C.? Respōnsa vestra gestiō legere! 😊

APVLEI METAMORPHOSEON LIBER I

[1] At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam — modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere — , figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursus mutuo nexu refectas ut mireris. Exordior. "Quis ille?" Paucis accipe. Hymettos Attica et Isthmos Ephyrea et Taenaros Spartiatica, glebae felices aeternum libris felicioribus conditae, mea vetus prosapia est; ibi linguam Atthidem primis pueritiae stipendiis merui. Mox in urbe Latia advena studiorum Quiritium indigenam sermonem aerumnabili labore nullo magistro praeeunte aggressus excolui. En ecce praefamur veniam, siquid exotici ac forensis sermonis rudis locutor offendero. Jam haec equidem ipsa vocis immutatio desultoriae scientiae stilo quem accessimus respondet. Fabulam Graecanicam incipimus. Lector intende: laetaberis.

Proprietātēs prīncipālēs:

tiV : /tsjV/

c + front vowel : /c/

g + front vowel : /ɟ/

v : /v/

b intervocalic : /β/, /b/

ph : /f/

th : /θ/

ch : /x/

Become a patron to

599
Unlock 599 exclusive posts
Get exclusive merch
Listen anywhere
Connect via private message
Luke Amadeus Ranieri is offering
an exclusive sticker
Recent Posts