Loading
0:00
0:00
Loading
0:00
0:00
Prōnūntiātus Āpuleius, cōnāmen 2, Metamorphoseōn lib.I.2 (2cAD Latin Pronunciation)

Sodālēs cārī! Quid cēnsētis dē hāc prōnūntiātiōne ūsurpandā litterīs Latīnīs 2 saec. p.C.? Respōnsa vestra gestiō legere! 😊

APVLEI METAMORPHOSEON LIBER I

[2] Thessaliam — nam et illīc orīginis māternae nostrae fundāmenta ā Plutarchō illō inclitō ac mox Sextō philosophō nepōte ejus prōdita glōriam nōbīs faciunt — eam Thessaliam ex negōtiō petēbam. Postquam ardua montium ac lūbrica vallium et rōscida cēspitum et glēbōsa campōrum ēmersī, in equō indigenā peralbō vehēns jam eō quoque admodum fessō, ut ipse etiam fatīgātiōnem sedentāriam incessus vegetātiōne discuterem in pedēs dēsiliō, equī sūdōrem <fronte dētergeō>, frontem cūriōsē exfricō, aurīs remulceō, frēnōs dētrahō, in gradum lēnem sēnsim prōvehō, quoad lassitūdinis incommodum alvī solitum ac nātūrāle praesidium ēliquāret. Ac dum is jentāculum ambulātōrium prāta quae praeterit ōre in latus dētortō prōnus adfectat, duōbus comitum quī forte paululum prōcesserant tertium mē faciō. Ac dum auscultō quid sermōnibus agitārent, alter exsertō cachinnō: "Parce" inquit "in verba ista haec tam absurda tamque immānia mentiendō." Istō acceptō sitītor aliōquīn novitātis: "Immō vērō" inquam "impertīte sermōnem nōn quidem cūriōsum sed quī velim scīre vel cūncta vel certē plūrima; simul jugī quod īnsurgimus aspritūdinem fābulārum lepida jūcunditās lēvigābit."

Proprietātēs prīncipālēs:

tiV : /tsjV/

c + front vowel : /c/

g + front vowel : /ɟ/

v : /v/

b intervocalic : /β/, /b/

ph : /f/

th : /θ/

ch : /x/

Become a patron to

599
Unlock 599 exclusive posts
Get exclusive merch
Listen anywhere
Connect via private message
Luke Amadeus Ranieri is offering
an exclusive sticker
Recent Posts